|
Beatissime Pater,
Absentiam Latinae linguae a paginis interretialibus Vaticanis (vide www.vatican.va) valde dolemus, sperantes nos remedium a manibus Tuis mox esse accepturos. Diu enim nosmet ipsos tacite rogitavimus quomodo fieri possit ut harum paginarum universi lectores, maximopere Christifideles Catholici, easdem paginas Anglico Hispanico Italico Francogallico Germanico Lusitanico sermone legant neque unquam Latino. Hic enim sermo est quem Romanae Ecclesiae proprium et domesticum Tu Ipse vocare voluisti, qui sermo etiam a praedecessoribus Tuis f. r. in rebus Ecclesiae servandus et adhibendus constanter habebatur.(1)
His vero lectis, ne putaveris, Benignissime Pater, nos id optare ut usus vulgarium linguarum in Ecclesia deficiat. Immo hoc solummodo flagitamus, ut inter ceteras linguas sermo Latinus locum et dignitatem habeat suam.
Paucos iam exstare putamus qui potestatem computatrorum rerumque interretialium parvi aestiment. Pauciores eos esse censemus qui nesciant quantopere talibus rebus studeat iuventus. Hac de causa, ut iuvenes Catholici ad Ecclesiam suam Romanam et ad amorem ipsius linguae propriae adducantur, nec non ut iuventus totius mundi humanitate crescat Latina, enixe rogamus ut necessaria quaevis fieri iubeas ut paginae interretiales Civitatis Vaticanae non solum linguis vulgaribus sed etiam sermone Latino mox edantur. Deum denique precamur ut Te totamque Ecclesiam tibi moderandam semper tueatur ac sospitet.
|